Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 13: Versus 11

Et hoc scientes.Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiae, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis.Somno surgere.Somnus est negligentia vel ignorantia.Nunc enim.Causae interpositae, quare surgere debeamus.Propior est.Bene operans vicinus est aeternae vitae. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Velpropior,quia plus morti proximi sumus.
(* Traductions européennes)